monumenta.ch > Augustinus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Augustinus, Sermones, 31, 214, 5
Sed quid mihi irascimini pro tanta testificatione, Iudaei? Numquid mea iussione aut potestate patefacti sunt coeli? Patefacti sunt; non ut meam gloriam proderent, sed ut pastorem meum in me ostentantem adiutorium demonstrarent. Considerate igitur et videte quantum longe sim a coelis, positus vobiscum in terris. Numquid ego attingere potui, et ianuas aperire coelorum? Palatium suum ipse mihi aperuit Dominus Angelorum. Merito quodam modo video; et quod video non taceo. Non enim contempsi in cruce pendentem: ideo video ad dexteram Patris sedentem. Vobis istud datum est de coelestibus testimonium: sed si non creditis, ego quid feci vobis? Coeli aperti enarrant gloriam Dei ; et ego taceam misericordiam Christi mei? Video Christum in sua gloria sedentem, pro mea salute astantem; ipse mihi testis est in coelis: ego ei non ero testis in terris? Si eum fuero confessus coram hominibus, confitebitur etiam ipse me coram Angelis suis: si autem negavero eum in terris, et ipse me negabit in coelis . Sed pro tantis fidelibus testimoniis lapides iactatis, mentem clauditis, integra vobis et manifesta dicentem audire non vultis.